- CASSIEPEIA
- CASSIEPEIAmater Cilicis ex Phoenice, apud Scholiastem Apollonii: alias Cassiopeia, quam vocem vide; aliquid etiam de Cassiopeae asterismo, supra in voce Carica clavis. Vide quoque infra Kezia, quod nomen fuit uni ex filiabus Hiobi, e cuius Historia forte de Cassiope fabula nata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.